-
Notifications
You must be signed in to change notification settings - Fork 56
/
Copy path031
14 lines (14 loc) · 1.17 KB
/
031
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus.
Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et injustítiam meam non abscóndi.
Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
In camo et freno maxíllas eórum constrínge: * qui non appróximant ad te.
Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi, * et gloriámini, omnes recti corde.